CAP. X Imagines in iis doctorum, laudabili more, cui origo ab Asinio

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

Sed vel praecipuus ornatus et imitandus, meo judicio, nondum hodie imitatus, sunt Imagines sive et Statuae doctorum, quas una cum libris disponebant. Nonne pulchrum et suave oculis ac cogitationi fuit? Natura trahimur ad simulacra et effigies magnorum virorum noscendas et illa corpora, sive hospitia, quibus caelestis se animus inclusit, ecce hic erat. Homeri, Hippocratis, Aristotelis, Pindari, Virgilii, Ciceronis et alia scripta videres aut libares oculis, una etiam imaginem scriptoris adjunctam. Iterum repeto, pulchrum et te. Illustrissime praeeunte, cur non usurpamus? Romanum hoc inventum videtur, ne omnia bella ad Graeciam referantur et Plinius inclinat (XXXV, cap. II): Nullum majus (inquit pulcherrima gnoma) felicitatis specimen arbitror, quam semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus Bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami Reges, qui Bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Itaque Asinius videtur auctor, qui etiam (eodem Plinio prodente) M. Varronis (Lib. VII, cap. XXX): in Bibliotheca, quae prima in urbe (absurde in orbe alii) publicata est, unius viventis posuit imaginem. Quod tamen et aliis postea, indulgentia an judicio, datum video et nominatim Martiali poetae, qui gloriatur, quod (Praefat., lib. IX) Stertinius imaginem ejus ponere in Bibliotheca sua voluerit. Sed plerumque mortuorum et quos famae consensus iam sacrasset. Plinius (Lib. XXXV, cap. II): Non est praetereundum et novitium inventum, si quidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere, in Bibliothecis dicantur illi, quorum IMMORTALES ANIMAE in iisdem locis loquuntur; quinimo etiam, quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus. Appellat novitium id est Pollionis inventum. Ostendit mortuorum et e metallo plurimum fuisse, sed addo etiam e gypso, in privatis (pro cuiusque scilicet copia) Bibliothecis. Juvenalis:

…quamquam plena omnia gypso

Chrysippi invenias.

Imo et in Tabulis, opinor, imagines fuere et fortasse in librorum fronte pictura etiam expressae. Seneca (De Tranquill.): Ista exquisita et cum imaginibus suis descripta sacrorum opera ingeniorum. Svetonius in Tiberio (Cap. LXX); Scripta eorum et imagines, publicis Bibliothecis, inter veteres et receptos auctores, dedicavit. Plinius in Epistolis: Herennius Severus, vir doctissimus, magni aestimat in Bibliotheca sua ponere imagines Cornelii Nepotis et Titi Attici. Itaque utrumque et Statuae, et Imagines fuere. Plinius idem, de Silio Italico: Plures iisdem in locis villas possidebat, multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verumetiam venerabatur, Virgilii ante omnes. Vopiscus (De Numeriano): Hujus oratio tantum habuisse fertur eloquentiae, ut illi statua, non quasi Caesari, sed quasi Rhetori decerneretur, ponenda in Bibliotheca Ulpia, cui subscriptum est: NUMERIANO CAESARI ORATORI TEMPORIBUS SUIS POTENTISSIMO. Sed et Sidonius sibi ibidem positam, jure gloriatur:

Cum meis poni statuam perennem

Nerva Trajanus titulis videret,

Inter auctores utriusque fixam

Bibliothecae.

Significat et in Graeca, et Latina Bibliotheca, statuam se habuisse. Certerum minores illae imagines sive statutae pluteis plerumque impositae videntur, ante suos quaeque libros. Juvenalis: Et jubet archetypos Pluteum servare Cleanthas. Veteris distici ea mens, quod Imagini tali Virgilianae subscriptum fuit:

Lucis damna nihil tanto nocuere poetae

Quem praesentat honos carminis et Plutei.

Significat, videri vivere, qui in libris et imagine vivit. Inde et Sigilla Plutealia apud Ciceronem, ad Atticum. Nam jam tunc Bibliothecas exornabant deorum, si non auctorum sigillis.

Больше книг — больше знаний!

Заберите 20% скидку на все книги Литрес с нашим промокодом

ПОЛУЧИТЬ СКИДКУ