CAP. VIII Tiburtina et quaedam etiam Privatorum uberiores. Habebant in Balneis, atque item in agris

We use cookies. Read the Privacy and Cookie Policy

Plures, inquam, Publicas non eruo: non quidem in urbe. Juxta eam, Tiburti, etiam unam. De qua Agellius (Lib. IX, cap. ΧΙV): Meminimus in Tiburti Bibliotheca inuenire nos in eodem Claudii libro scriptum. Iterumque (Lib. XIX, cap. V): Promit e Bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo instructa satis commode erat. Hic et alibi de Templis adnotes et fere juxta ea aut in illis fuisse. Quidni, sacra illa ingeniorum opera, in locis sacratis? Fortassis autem Hadrianus Imp. illam Tibure instruxit, quem eo loco et secessu impense delectatum constat, variaque et ampla inaedificasse. Etsi mihi certum, aliis municipiis coloniisque Bibliothecas sparsas fuisse, aeque atque artium istum cultum. Sed et privatim viri divites, usus et famae causa, sibi pararunt et nobiles ex iis quasdam. Sicut Tyrannio Grammaticus, Sullae temporibus, qui tria millia librorum possedit. Sicut ille Epaphroditus Chaeroneus, Grammaticus professione, quem Suidas tradit, sub Nerone ad Nervam Romae vixisse et adsidue libros ementem, usque ad triginta millia collegisse, optimorum quidem et selectorum. Laudo hoc ultimum, nec tam copiam quaeri, quam bonitatem, cum dilectu. Optarim hunc fuisse, qui Epictetum, apicem verae Philosophiae, in servis habuerit et aevum consentit, sed titulus et munus vitae dissentit, cum iste Grammaticus fuerit, alter e custodibus corporum Neronis, eodem Suida prodente. Sed quisquis iste, superavit eum Sammonicus Serenus in hoc studio, qui Bibliothecam habuit, in qua sexaginta duo millia librorum censebantur. Is moriens eam reliquit Gordiano minori, qui gustavit Imperium, Capitolino traditum, cum hoc elogio: Quod Gordianum quidem AD CAELUM TULIT. Si quidem tantae Bibliothecae copia splendore donatus, in famam hominum, litteratorum ore pervenit Legi malim: hominum litteratorum decore pervenit. Vide, Illustrissime Princeps, quam haec cura gratiam famamque pariat, vobis magnis insatiabiliter parandam. Atque hi, aut pauci alii, proditi sunt insigniores bibliothecas habuisse, plures tamen fuere, et Seneca commune hic studium jam tunc suo aevo ostendit et damnat. Damnat, quare? Non enim in studium, inquit (De Tranquil., cap. IX.), sed in spectaculum comparabant, sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum, libri non studiorum instrumenta, sed caenationum ornamenta sunt. Et mox addit: Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est et tecto tenus exstructa loculamenta. Iam enim inter balnearia et thermas, Bibliotheca quoque, ut necessarium domus instrumentum, expolitur. Male, fateor, et utinam tamen nostri divites sic lasciviant! Semper cum alieno aliquo, si non suo, usu et bono. Observare autem hic est de Balneis et Thermis etiam, sicut supra notavimus, illam Ulpiam in Diocletiani Thermis dicatam. Cur autem ibi? Credo, quia corpori curando otiose tunc vacabant et, igitur, occasio erat legendi aliquid, hominibus alias occupatis, vel audiendi. Enim vero etiam in Villis et Praetoriis passim habebant, ab eadem hac, otii et vacationis ibi, causa. Ad quem morem Pauli J[uris]c[onsul]ti responsum dirigitur: Fundo legato libros quoque et Bibliothecas, quae in eodem fundo sunt, legato contineri. Plinius de sua villa (Lib. II, epist. XVII): Parieti, in Bibliothecae speciem, armarium inseritur. Martialis, alterius cujusdam Iulii Martialis, villaticam Bibliothecam commendat (Lib. VII):

Ruris Bibliotheca delicati,

Vicinam videt unde lector urbem.

Inter carmina sanctiora siquis

Lascivae fuerit locus Thaliae,

Hos nido licet inseras vel imo,

Septem quos tibi misimus libellos.

Больше книг — больше знаний!

Заберите 20% скидку на все книги Литрес с нашим промокодом

ПОЛУЧИТЬ СКИДКУ